De fluentibus, de fluidis, de supervacaneis

„Lateinstunde“ (Folge V) über das Verb „liquidare“: Quomodo significationes verbi Italici liquidare mutatae sunt

„????? ??? (cuncta fluunt).“

Quod dictum ascribitur Heraclito (qui materia frigus caloremque prohibens nondum esset). Improvisum saepe est, a quo loco ad quem locum aliquid fluit. Similiter improvisum est, quemadmodum significatio vocabulorum nonnullorum per saecula mutatur.

In lingua Latina verbum ??? transfertur verbo fluo (fluere). Et quae fluunt, ea sunt fluida (quod nomen adiectivum derivatum est de verbo fluere) – vel liquida (quod nomen adiectivum derivatum est de verbum liquere). Interdum aliquid liquidum vel fluidum fieri debet. Quod exprimitur in lingua Latina verbo liquo (liquare).

Sed non est verbum eius modi de verbo fluere derivatum. In lingua Italica, cuius mater est lingua Latina, verbum liquare non conservatum est, sed e nomine adiectivo liquidus (vel in lingua Italica: liquido) factum est verbum novum: liquidare.

Quanto opere autem significatio huius verbi mutata est!

E saeculo sexto decimo verbo Italico liquidare usui est in lingua mercatorum, in qua hoc verbum significat „deductionem negotialem ordinare“.

E saeculo undevicesimo verbum etiam significat „domum effectoriam dissolvere et debita dissolvendo coniuncta expedire“. Saeculo vicesimo denique additur significatio „amovere, delere“, praecipue verum et significatio „aliquem necare“. Ita verbum liquidare in multas linguas invasit vocabulum exoticum.

Temporibus nostris industrissime „liquidatur“ (si verbum liquidare vocabulum externum in linguam Latinam arbitratu nostro importamus): biocolyta a hominibus tumultuosis, homo tumultuosus a biocolytis, iudex a Mafia, in civitatibus unitis Americae mafiosus et alius captivus a iudicibus, in orientis solis partibus quisque a quoque.

Fluuntne cuncta?

Cuncta liquantur, id est „liquidantur“. Quae liquabantur, liquida et fluida sunt. Quis „liquidatur“, alicui non liquidus esse videtur, sed superflu (in lingua Francogallica), superfluo (in lingua Lusitanorum) vel überflüssig (in lingua Germanorum). Nobis videntur „liquidationes“ „liquidandae“ esse. Bonum est vocabula liquidare et liquidatio in lingua Latina (temporis vetoris) non fuisse.

Etiam „liquidi“ non erant, qui multum pecuniae erogare poterant. Itaque versus Austriaci noti primae generalis incautionis periculorum etiam hoc modo transferri non possunt in linguam Latinam: Orientis solis in parte et obeuntis solis in parte et in loca meridiana solum „liquidi“ supersunt. Vero solum supersunt (certe per temporem proximum) non „liquidati“.

SCRIPTOR: KLAUS MACKOWIAK