Nonne licet superbire?

Ab heute ist alle vier Wochen einmal Lateinstunde in der taz. Folge 1: Maneatne lingua Germanica lingua Germanorum? Clamores in fluctu americanismorum haurientium

Regio ad occidentem vergens plus quam semel facit, quod optime facere posse videtur: interire imminet. Videturne certe peritura esse tota regio ad occidentem vergens? Autne interitus pertinet modo Germaniam, linguam Germanicam? Dicitur fluctus anglicismorum – designatum autem vere est: americanismorum – inundare Europam, orbem terrarum totam, sed imprimis linguam Germanicam. Constantne ea omnia? Constat. Fructibus belli frigidi a civitatibus unitis Americae (CUA) solis messis, technologia computatoria in America procreata in orbe terrarum tota cupide accepta, animi cultura ducente Americana paradigma pancosmosationis generalis facta potestas oeconomica politicaque atque attractivum animi culturae victorialis copiam magnam verborum Americanorum impresserunt in linguas multas orbis et omnes Europae.

Quaesitur: Estne lingua Germanica imprimis tacta? Est. Nam numerus americanismorum multo maior est in lingua Germana quam in aliis linguis Europaeis. Si numerus comparatur, evenit linguae Germanicae multiplex. Germania unica est, quae ad americanismos pertinent, cogitemus de notionibus computatoriis et oeconomiae novae ut New Economy/oeconomia nova, Start-up/domus effectoria novissime condita, E-Commerce /commercium electronicum, Shareholdervalue/rata pars pretii domi effectoriae, E-Mail/publicus cursus electronicus, Computer/instrumentum computatorium, PC/ICP (instrumentum computatorium personalis), Internet/rete intermedium, Homepage/pagina domestica, Website/locus textus et cetera.

Cur quotquot americanismi praecipue in lingua Germana vagentur? Vi, quae a victore globosationis fundit, omnes attrahi puto. Germanis autem vis haec victoris est duplex: Germanis America videtur victor et pancosmosationis et secundi bellum omnium gentium. De animo humano doctrina novit phaenomenon exaequationis immodicae cum (etiam morum condicione) praepotente „aggressore“: Nonnulli Germani post secundum bellum omnium gentium linguam Germanam putaverint linguam hominum scelero sorum, plurimis autem est hodie quoque et imprimis hodie lingua inferiorum discedentium. Lingua Germana non putatur attractiva esse.

Ita scriptor fabularum criminalum Dea Spina in spectaculum loquendi explanat, „dass sie jogge“ (id est: se currere), „aber auf keinen Fall dauerlaufe“ (id est: sed minime currere), illo (joggen) sensus vivendi elegans exprimi, hoc (dauerlaufen) provincialis. Hac in re oblita est se in persequendo proclivitates potissimum suam provincialitatem patefacere: Meum provinciale, itaque aliud.

Sed: Proclivitates ponendas sunt, non sunt anhelantibus persequi! Quod eo demonstratur? Demonstratur Germano Germanicum nihil perspicuorum esse, fortasse non posse, fortasse diu futurum non esse. Videtur esse eadem pertubatio identitatis nationalis, quae apparet in disputatione, quae est de sententia: „Germanus esse superbio.“

Modo rogatur: „Nonne licet superbire? Licetne superbire?“ Ulla positio videtur compensativa, sensum alicuius extraordinarii patefacit, alicuius, quod non est perspicuum. Alii, omnia aliquo modo Germanicum ad se ipsos caros bonosque putandum semper absoluteque contemnentes, distantivis fortasse compensare velint a toto mundo putari „Germanos odio dignos“. Alii, immoderati patriae cultores, qui a Germanicum contemnentes, ab extraneis, a terris exteris, ab orbe tota offensos se interpretantur, suum angor odio compensare conantur. Sed interdum locus inter sedes preferendus est: Quare disputare? Hic vero pretium habet: Tacere aureum, loqui sordes squalesque. Lingua autem non mutatur hanc disputando, sed modo (col)loquendi scribendique. Qui americanismos putat supervacaneos, eos vitet! „Non est bonum, nisi facitur!“ (Erich Kästner) Pro eo bene denique verendum est se ipsum (id est individuum et magis, sicut communitatem linguae) et alios. KLAUS MACKOWIAK