Si Schalke principatum ...

... obtinebit, Bavaria Monacum maxime secundum locum nancisci poterit: „Lateinstunde“, Folge II

scriptor KLAUS MACKOWIAK

„Conscientiam definit esse“, Carolus Marcus dixit. Verbis his ad genera omnia conscientiae pertinente Carolo Marco conscientia classis proletariorum videbatur gravissima. Conscientiam proletariorum explicandam esse putavit Carolus bonus. Conscientiam proletariam parandam esse ad dictaturam proletariorum.

Bene non successit!

Non est conscientia classis. Non est dictatura proletariorum. Non est classis proletariorum. Est tertia pars infra societatem duarum tertiarum partium. Linguae malae dicunt relictam esse subconscientiam, quae definita sit sensu male tractatorum, spiritu obtrectationis. Talis sensus, talis spiritus existimatur apparere malignitate, quae in servientem pedeludio gregem Bavaria Monacum fere immittetur in agro Rurae. Qua in re admiratores studiosissimi pedeludio se conferentium gregis Schalke MCMIV (pestilentia agri) praecipue emineant.

Olla fervet: Schalke fieri potest princeps victor! Graviore videtur: Si Schalke principatum obtinebit, Bavaria Monacum maxime secundum locum nancisci poterit. Simplici ingenio Schalkensi versus populi Germanicus (itaque solum in translatione Germanica metrum constat et extremae syllabae conveniunt inter se) ortus obscuri commendatum sit carmen admiratorum (paulisper commutatus):

Si vertiginosos vertices nos facientes enitimur, si crucem cacuminis petimus, in cordibus nostris desiderium ardet, quod numquam sinet nos acquiescere:

Impulsiones tamquam in somnio, victoriae splendidae, causa gregis Schalke vagentes sumus. Impulsiones tamquam in somnio, victoriae splendidae: princeps victor fiemus solum nos. Qui sentit se male tractari, confirmationen quaerit: succumbere vult, ei succumbendum est. Qua re causa gregi Schalke MCMIV principatum pedeludii Germanici vere nanciscendum non est. Carmen mutandum esset:

Tum laxatur, Bavaria in cervicibus est. Principatum amittimus. Cordes incenduntur, somnia defloresunt praeteritum est, Verres Arena. Impulsiones in animum traumata facientes, victoriae bavariae, causa gregis Schalke vagentes sumus. Impulsiones in animum traumata facientes, victoriae bavariae: princeps victor fietis solum vos!

Etsi dicitur gregem Schalke tertiae parti inferiori tertiae partis inferioris infra societatem duarum tertiarum partium fortasse servire, i.e. eis, quorum intellegentia non sufficit spectacula loquacitatis cotidiana vel Fratrem Magnum sequi; etsi in hominibus male tractatis vel in invidis numerari videtur aliquid non expetendum; tamen versuum horum auctor, admirator studiosissimus gregis Schalke MCMIV minime aestimandus, his dictis concessis profitetur e regione Rurae ortus: Bavariam Monacum principem victorem Germanicum pediludii facturum esse p u t o. D e s i d e r o autem Schalke MCMIV principatum obtenturum esse. Tolleturne in caelum Schalke?